# Disputatio de coelo 85-2

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/85-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/85-2

Se raro, è denso ciò facesser tanto Si illa vox, tanto, ponatur esse illi id, quod Latinis est, tantum, hoc non vult, vt ab illis proueniat id, quod quaeritur circa coelorum lucem, & circa Lunae maculam. Ponit Poeta influentias, quas alibi reprobabimus, nihil putantes Aristoteli esse fatum, praeterquam naturam singularem vniuscuiusque: nullamque esse causam vniuersalem, a qua fatum ducatur, vt propterea pateat nullum esse a coelo fatum, postquam coelum est simpliciter causa vniuersalis. Considero vnum, quod est maius; Poetam ponere coelos animatos anima informante, sicuti enim fuit studiosus Diui Thomae, legerat apud ipsum talem animationem in libro contra gentes. Neque enim aliter conuenire possunt quae dicit: Virtù diuersa fa diuersa lega. Et quod sequitur. Si come vita in voi si lega Et quod dicitur. E, comel alma dentro a vostra polue Per differenti membra, e conformate Adiuerse potenze si risolue. Et quod habetur. La virtù mista per lo corpo luce, Come letitia per pupilla viua.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
