# Disputatio de coelo 86-2

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/86-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/86-2

Non puto sane ea dici, organa mundi, quia musice sonent, vt dixerunt Pythagorei. Omnino existimo Poetam opinari ea esse corpora organica formaliter animata, vt & nos putauimus in tractatu de natura Coeli. Quaerere par est quomodo dicat, quod facit; lo turbo, elchiaro? Turbidum quippe est imperfectio; nec a lętitia turbidum po test prouenire. Duo obseruanda; primum est, illud turbidum dici in comparatione, ad coeli lucidiora, simpliciter enim nihil turbidum, sicut etiam non dicimus impurum simpliciter, sed in comparatione ad purius in ea coelesti materia. Alterum est, animam facere conformiter suę bonitati; quę est vt largiatur secundum recipientis dispositionem; Esse vero hac Lunę dispositionem, vt ita afficiatur. G TTINEBANT, Doctissime Contarene, quae disputauimus de Lacteo Circulo, & de facie Lunae ad Coelum, de quo praecipua nobis fuit instituta disputatio, vt haec illis iure merito fuerint annexa. Attinent ad eandem disputationem, ea, quae de coeli in mundum sublunarem efficientia à Philosopho accipiuntur; de quibus nos alia opportunitate disserimus. Sapere, dicebat Horatius, nihil admirari; quod ad aures sapientum dictum est; siquidem admiratio ad philosophandum promouit: vnde fabulantur Irim Thaumantis filiam. Maxime itaque studio digna, quae difficilia. Ita etiam Aristoteles. Virtus est circa difficile. Quis ego in talibus sim, tuum & tui similium eruditione scilicet, & perspicacia pollentium, esto iudicium. Quod defectio, non studij & vigiliarum defectus, sed ingenij erit imbecillitas. FINIS.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
