# Disputatio de coelo 89

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/89

Cum adducitur, non posse in vno simplici reperiri simul duo opposita, qualia sunt esse actu, & potentia, aiunt actum virtualem, & potentiam formalem non esse opposita; quare colligunt, nullum esse inconueniens, quin idem simplex respectu sui ipsius modo praedicto habeat rationem mouentis, & mo bilis, & consequenter, quin vnum, & idem simplex moueat se Zimarae opia. ipsum. Zimara in quaestione de mouente, & moto, voluit hanc sententiam nobilitare, dicens illam fuisse Platonis, siquidem Plato ponit animam se ipsam mouentem. Quae sententia tan ti est aestimata, vt meruerit redargui ab Aristotele in I. de Ani ma. Nil arduum Dialecticae; quamuis Aristoteles dicat, & deOstenditur er ror Zimarae. monstret omne se ipsum mouens debere esse compositum ex Seipsum moduabus partibus, quarum vna sit mouens, & alia mota; quamuens semper compositum ex uis dicat Auerroes commento 5. primi de Coelo, esse vnum ex duabus partiper se notis, quod mouens & motum debeant esse distincta; bus, ex Arist. & Auerroe. quamuis definitiones potentiarum actiuae, & passiuae scriptae 9. Metaphysicorum id clarè significent; quamuis alia Aristotelis dicta nihil magis clament, quam istud, huic tamen inuento non potuit via praecludi, Quam bene isti dicunt actum virtua Redargutio aduersariorum. lem, & potentiam formalem non esse opposita? Vereor ego, ne sint idem penitus, distinctum solis nominibus, vt merum, & vinum; eadem enim definitione ambo definiuntur. Est por ro potentia formalis habilitas ad actum formalem, nihilque aliud est actus virtualis, quam habilitas ad actum formalem. Et sicut potentia formalis, vel est actiua, vel passiua; sic actus virtualis actiuus, & passiuus, vt omnino nihil differant; sed sint pura nomina, quales sunt fere plurimae istorum distinctiones. Quod si rem, vt res est aspiciamus, dicere aliquid Non differt esse in actu viresse in actu virtuali ad motum, nihil aliud est, quam dicere ipsum tuali abesse in habere actu facultatem ad illum siue actiuam, si se debeat ad eum potentia formali. promouere; siue passiuam, si debeat ab alio promoueri; quod idem de potentia formali necessario accidit. Quare sunt multiuoca ista, quae ad nullam sunt doctrinam; actus autem iste virtualis virtualis poterit, si sit actiuus, traducere se ad actum formalem, modo adsint principia ad motum exquisita, quae debent esse actiuum, & passiuum realiter distincta. Quod clare expri mitur 8. Physicor. vbi scribitur textu 43. mouens, & mobile debere se tangere, aut mutuo, aut alterum alterum. Quod enim dicunt, requiri solam distinctionem rationis inter potentiam actiuam, & passiuam, nescio quomodo accipiunt illud rationis, an distinctionem significant quam facit solus intellectus? hoc sanè videntur dicere; sed haec nihil est ad facien

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
