Latin
91
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 91
Unproofread scanNot analysed yet
Aduertat autem, quod in Platonis philosophia solum, BONVM, est simplex; alia omnia sunt composita, etiam intelle ctus, qui est, verbum, &filius BONI, &mundus intelligibilis, licet autem iste sit compositus, non tamen dicitur fieri in eo motus, quia non est compositus corporea compositione. Ani ma est principium motus, &primum se ipsum mouens, quae est composita ex essentia, eodem, &diuerso, &sic est composi ta eisdem principijs, quibus sunt compositę etiam corporales naturae. Quod patet legenti Timaeum; vbi vltra numeros per lineas est constituta. Neque ipsa incepit motum, nisi postquam fuit extensa, &alligata corpori. Quare Platonicae sententiae, &huius noui dogmatis de mouente se ipsum, est longe dispar ratio. Quod si Platonis opinio non placuit, &valde rationabi liter, Aristoteli, quanto minus ei placebit hoc somnium? Remouetur alia dubitatio; &ostenditur coelum, vt compositum ex materia &forma congenea formis elementorum, non posse se ipsum mouere.