# Disputatio de coelo 91

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/91

Aduertat autem, quod in Platonis philosophia solum, BONVM, est simplex; alia omnia sunt composita, etiam intelle ctus, qui est, verbum, & filius BONI, & mundus intelligibilis, licet autem iste sit compositus, non tamen dicitur fieri in eo motus, quia non est compositus corporea compositione. Ani ma est principium motus, & primum se ipsum mouens, quae est composita ex essentia, eodem, & diuerso, & sic est composi ta eisdem principijs, quibus sunt compositę etiam corporales naturae. Quod patet legenti Timaeum; vbi vltra numeros per lineas est constituta. Neque ipsa incepit motum, nisi postquam fuit extensa, & alligata corpori. Quare Platonicae sententiae, & huius noui dogmatis de mouente se ipsum, est longe dispar ratio. Quod si Platonis opinio non placuit, & valde rationabi liter, Aristoteli, quanto minus ei placebit hoc somnium? Remouetur alia dubitatio; & ostenditur coelum, vt compositum ex materia & forma congenea formis elementorum, non posse se ipsum mouere.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
