Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 92
Unproofread scanNot analysed yet
locuturus de partibus animalium, dubitauerit, &declarauerit, cur non etiam de partibus coeli sit agendum tanquam conSententia aduersariorum cir ca animationem coeli. Themistij sen tentia. Negatur sententia landuni. Dubitatio contra Themist. Error Auerroi starum in con templatione mo tus grauium, &lcuium. stituens coelum inter animalia; quamuis tandem modus, quo docet moueri grauia, &leuia, non possit vllo pacto accommo dari; tamen posito coelo composito ex materia &forma compositione simili compositioni grauium, &leuium, Dialectica audacia excogitauit, non esse pro eo mouendo animam neces sariam: quia sicut grauia, &leuia se ipsa mouent, ita etiam coe lum nec graue nec leue existens, se ipsum moueat; adeo vt suf ficiat illa forma neutra, quantum ad grauitatem &leuitatem; pro faciendo motu in coelo suae naturae proportionato. Inter viros huius sententiae videtur landunus quaest. 12. 12. Diuino rum ponere Themistium, quem dicit existimasse coelum nullo modo esse animatum, &mouere se ipsum eo modo, quo grauia, &leuia, ac proinde motum coeli esse naturalem eadem ratione, qua motuus grauium &leuium est naturalis. Vnde istud acceperit de Themistio non dicit, quod quidem de hoc interprete, si illum perlegas, vix dubites credi posse. Id vero in primi est illis Auerroistis maximopere considerandum, qui profitentur Themistium sentire cum Auerroe de materia actu. Vt autem de Themistio aliquid particulariter dicamus, ita su per eius placito poterit dubitari. Si coelum sic se habet ad mo tum, vt se habent elementa, quomodo, &qua praerogatiua illis dominatur? quomodo est primum se ipsum mouens? Sique nihil habet coelum cum intelligentia quantum ad motum, quomodo numerus motuum in eo acceptorum indicat numerum intelligentiarum? Quod vero ad ipsam positionem attinet, ita possumus eam redarguere. Supponunt, qui haec dicunt, formas grauium &leuium esse principia per se actiua motus eorundem, hoc vero est falsum, nam clare dicit Philosophus, quod habent principium motus, non agendi, neque faciendi; sed patiendi. Sed esto eorum commentum, aiunt ipsi, tales formas non posse facere inchoationem motus, sed tantum posse facere continuationem. Quaero ego; quomodo igi gitur inciperet oecli motus, si deberet incipere? Facta non sunt ponenda nisi prout potuerunt fieri. Est Aristotelis 2. de Coelo, qui assignans in coelo motus principium a dextris, non est, dicebat, super hoc ambigendum, quia coelum nunquam inceperit moueri; nam cogitamus de illo, ac si incepisset; si enim incepisset, non aliter incepisset, quam nunc moueatur. Adiun Argum. contra Auerroist. sen goego. Forma grauium &leuium, est forma similaris, quare tentiam. etiam coelum ratione illius debet constitui similare. Quaero itaque duo; Primum est, quomodo se ipsum poterit mouere, si nullum continuum, &compositum, 8. Physicorum tex. 30. potest se ipsum mouere?