# Disputatio de coelo 93

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/93

Similaria quippe illa sunt, quae ibi dicuntur continua, & composita; deinde quaero, cur magis se mouebit hoc pacto, quam aliter? si debet similare in gyrum mo ueri, nihil refert quocumque se vertat; neque enim, quia hac se promoueat, erit magis ei conueniens, quam si illac, quod in coelo putidum est velle cogitare; quocirca existimo censen dum motum circulare non posse ab alia forma prouenire, quam Plato de moab anima. Tritissimum quidem istud est in schola Platonis; tu coeli ab ani Ficinius late in sua Theologia, & in 2. secundae Aeneadis Ploma. tini. Plotinus ipse facit initium illius libri, circularem motum esse ad imitationem intellectus, quae imitatio nulli conuenit, praeterquam animae rationali, & sequitur in eodem proposito, quod motus coeli est motus animae per totum librum. Est autem Platoni haec sententia maxime rationabilis: motus enim circularis est motus indeficiens suapte natura. Quare non po test prouenire nisi ab eo principio, quod est se ipsum mouens; atque ideo semper mouens, tale vero nullum aliud est, quam Anima. Plato ipse in Timaeo tradit animae mundi eum motum, Qualis motus animae mundi qui est in eodem, ac proinde subiungit, quod se in se conuersecundum Platens ita sempiternae, sapientisque vitae in vniuersum tempus tonem. Aristoteles de dedit exordium. Ait Aristoteles loquens de Platone primo Platone. de Anima textu 46. & inde, animam vniuersi esse qualis est mens, cuius motus est circulatio, quam aliae animae nullam in se facientes conuersionem, nullo modo possunt habere, quocirca consentit soli animae rationali competere motum circularem. Non igitur dubium, quin hoc sit Platonis placitum, motum circularem esse motum non alius formae, quam aniProbatur ramae rationalis. Sed Platone omisso, videamus, vtrum sit ratione motuncit cularem non pos tio aliqua in Lycaeo, qua ostendatur motum circularem non se puenire niposse prouenire ab alio principio, praeterquam ab animasi ab anima. Motus infra animam est ad vnum determinatus; motus circu laris non est ad vnum determinatus, ergo motus circularis non est motus infra animam.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
