# Disputatio de coelo 94

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/94

Maior probatur: quia infra animam fit motus sola grauitate, & leuitate; grauitas autem & leuitas determinatur, haec quidem sursum, illa autem deorsum. Minor ostenditur; primo considerando motum circularem vt circularem secundum se; deinde eundem considerando in coe lo, cum in singulis orbibus, tum in toto simul coelo. Motus quidem circularis, vt circularis, est circa centrum, quare omnes adimplet differentias, dum reuolutione omnem adimplet habitudinem ad centrum possibilem esse. In coelo, vero pro constitutione mobilis fit secundum omnes differentias ei con uenientes: singulus enim orbis omnes adimplet sibi conuenientes, quamuis diuersas, & oppositas anterioris, posterioris, dextri, sinistri conditiones. Considerato toto coelo, nulla est cogitabilis differentia motus, quae non adimpleatur, modo sit in coelo conueniens pro regendo mundo sublunari, quod requirit certos modos, quibus adsit mundi omnibus par tibus secundum proportionem regiminis conuenientem. Si au diamus Astrologos in epicyclis, in eccentricis, si Aristot. super varijs polis secundum differentias conuenientes; adeo vt non sit possibile cogitare modum motus conuenientem natu rae in corpore circulari, qui non fiat in coelo. Cum itaque motus coeli sit motus omnium differentiarum, & motus infra ani mam sit motus vnius differentię, oportet dicere, motum coeli esse ab anima, ab anima autem rationali, quae sua natura est supra corpus, quia suam potentiam intellectiuam extollit supra corpus, atque ideo, vt est forma omnipotens, ita debet habere corpus omnipotentis conditionis: sunt enim corpora propter animas, non animae propter corpora. Et recte dice bat Auerroes: Membra leonis differunt a membris cerui, quia anima leonis differt ab anima cerui. Quare proportionale est animae motrici simpliciter rationali corpus circulo mobile, & corpori circulo mobili anima talis. Et sic etiam in Aristotele patebit, circularem motum non esse motum alterius formae, quam animae. Est autem motus animae in coelo diuersus a motu animae in mortalibus; & ratio est: Motus animae mortalium sunt motus animae secundum quid, quia sunt in corporibus habentibus limitatas inclinationes elementorum, quae sunt op positae; in coelo nulla circulationis diuersitas, nulla oppositio, ob naturalem coeli constitutionem ex tali materia: Et ideo be ne Platonici, motum coeli esse motum animę simpliciter, quia fit in coelo constituto ex materia nullam aliam habente inclinationem; motum animae in animalibus esse animae secundum quid, quia corpora sunt subiecta contrarijs inclinationibus. Ponunt autem Platonici, animam supra naturam, quare, natu ra non habente vllam partem repugnantem, dicunt motum coe li esse motum solius animae. Dicet autem Peripateticus esse motum naturę, vt dixit Alexander apud Simplicium 2. de coe lo commento 3. quia anima est natura. Consideratur modus animationis Auerroisticae.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
