Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 95
Unproofread scanNot analysed yet
Caput IIII. OSTQVAM habemus, coelum, si ponatur esse, aut simplex forma, aut simplex materia, non posse mouere se ipsum. Neque etiam si ponatur compositum, posse moueri a forma simili elementaribus, sequitur debere illi adiungi animam mouentem. Auerroistae vero, &Latini profitentur hoc mouens, quod animę locum habeat, esse abstractum; adducendo rationes, quas &nos adducemus, cum opponemus nostrę sententiae; nunc versandum speciatim cum Auerroistis. Auerroes profecto vir fuit magni ingenij, in Dialecticis autem valde exercitatus, quocirca plurima disputauit, factumque est, vt in multa disputatione multa protulerit, quę non semper in idem referri videantur, ac proinde in ipsius doctrina contradictiones, &conciliationes debuerunt excogitari, diuersęque sequacium prodierunt opiniones: id autem maxime habetur circa coeli animationem, quia versamur in re valde recondita.