# Disputatio de coelo 96

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/96

Quidam igitur contendunt coelum ab eo poni formaliter ani matum, quia intelligentia sit eius forma; quidam hoc negant, sed Deus respectu omnium est fi nis, ex Aristotele, Eudemo, Alexandro & Flatone. Glossa Auertoistarum, & eorundem distinctiones, ad dicta Auerrois probantia intelligentiam da re esse orbi cę lesti. sed dicunt coelum ab eo poni animatum, non tamen formaliter, sed quia intelligentia ei det motum effectiue, suntque in Auerrois dictis pro his, & pro illis rationes nequaquam spernendae. Sunt, vt primo dicamus, in Auerroe varij loci, quibus videtur affirmare, intelligentiam dare esse coelo. Et ideo ab illis, qui aliter de ipso opinantur inuentus est talis modus. Dicunt, quod dare esse, contingit tribus modis, aut formaliter, & hoc pacto forma dat esse composito, aut effectiue, & sic efficiens dicitur dare esse, quatenus producit rem in esse; aut fina liter, dicitur enim finis dare esse, quatenus est causa, qua abla ta, esse eorum, quae sunt ad finem, aufertur; hocque contingit dupliciter, aut interuentu effectionis, aut non interueniente effectione. Quod si interuentu effectionis, aut interuentu effe ctionis alterius efficientis, & sic primus finis dat esse sublunaribus interuentu effectionis coelorum; aut interuentu effectio nis sui ipsius, veluti dicunt, qui opinantur intelligentias produci a prima. Si vero det esse nulla interueniente effectione, id continget, vt dicerent de primo principio illi, qui putant a Deo omnia pendere, cum tamen ipse sit solum finis respectu omnium, vt Eudemus, & Alexander & ante Aristotelem Plato, qui ponit primum ens, quod vocat non ens supra ens, & est princeps totius entitatis; esse bonum, quod ad entia vult habere tantum rationem causae finalis. Fatentur itaque omnes intelligentiam dare esse finaliter coelo secundum proportionem propriam suae causalitatis finalis, sola enim prima est finis simpliciter, & absolute, aliae sunt fines respectiui secundum suam conditionem. Qui igitur ex Auerroistis nolunt intelligentiam esse formam coelum informantem, isti omnes locos Auerrois, quibus videtur dicere intelligentiam dare esse orbi coelesti, interpretantur, quod dicatur dare esse effectiue: & distinguunt, vel vt det esse effectiue, quia producat substan tiam orbis coelestis, vel vt det esse effectiue, quia producat moueri ipsius coeli, quod quidem moueri dicitur esse coeli, eo mo do, quo dicitur a Philosopho 2. de Anima textu 37. Viuere vi uentibus est esse. Similiter, quia alicubi habetur ex presse, intel ligentiam esse formam coeli, aiunt, dici formam, quatenus dat esse; non quatenus informet: Dat autem esse modo praedicto. Qui volunt, intelligentiam informare coelum, solent & ipsi vr geri argumento compositionis, quae videtur in ea schola affer re naturam corruptibilem, quare hi se tuentur hac distinctione. Quod quaedam forma est causans materiam, & causata a ma teria, huiusque compositio affert corruptionem; quaedam est causans, non causata, & talis intelligitur esse intelligentia, huiusque compositio non affert corruptionem.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
