# Disputatio de coelo 99

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/99

quod non est corpus, non tamen sine corpore. Ex altera deinde par Dubitationes & redargutiote non video, quomodo ens de se subsistens, possit esse ens in nes. alio. Hoc enim forte id est, quod Philosophus obijciebat Par menidi, quod vere est, fit accidens nulli: quomodo immaterialis substantia possit dare accidentia quae consequuntur rationem formae in materia; quomodo indiuisibile tribuat quantitatem. Noui Glossas, nec probo eas, nec refero; nec enim eas tanti facio, vt iudicem redarguendas. Legat, cui suppetit, defensores vtriusque partis harum sententiarum, mihi pro stabilienda sententia, quam proponam praesto esse poterunt. Nunc ex omnibus istorum dictis ea sunt consideranda, quae tanti sint, vt considerationem fructuosam habeant. Non video interim, quomodo coelum possit dici viuens, & appetens, nisi per animam, quae sit sua forma; Non video, quomodo intelligentia, ens in se manens, possit esse forma. Quare cum hic, & ibi demonstretur: Puto errorem communem esse in hoc positum, quod praeter intelligentiam, oportet haberi in coelo anima informantem, sic enim erunt apte omnia dicta, & posita, quod ita patebit. Coelum eße formaliter animatum anima, quae sit natura. Caput! LVRIMA dictorum Auerrois hic considerabun tur, vbi volumus constituere hanc sententiam, quod coelum sit formaliter animatum, anima, quae sit natura. Quam sententiam dicimus esse Alexander sen8 Alexandri, quod etiam dicit Simplicius 8. Physi sit, coelum escorum commento 31. & commento 3. 2. de Coelo, & ideo pause formaliter animatum. cis supra egimus. Primo igitur ponemus fundamenta; deinde obijciemus, & respondebimus. Primo ergo obseruamus, quod forma, quae definitur, quod quid erat esse in 2. Physicorum, est illa, quae non est separabilis a materia, nisi secundum rationem. Est illa, quae est ad aliquid cum materia in eodem 2. Physicorum. Exhis itaque arguo hoc pacto. Omne corpus organicum est animatum, anima quae est, quod quid erat esse illius. Coelum est corpus organicum, ergo coelum est animatum, anima, quae est, quod quid erat esse illius.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
