# Disputatio de coelo iv

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/iv

Tu igitur pro tua egregia humanitate, propensionem hanc meam non aspernaberis; sed dum ego te patronum, & industriae meae fautorem exopto, lubens labores hosce aequi bonique consules. Vale, & diu felix viue. Patauij Prid. kal. Octobr. MDCXIII. ECTOR hoc te monitum volo: me in hoc opere scribendo doctrinam Aristotelis, eiusque Philosophiae principia sequutum; vt nihil mirum, nonnulla hic ad Philosophi alioqui eximij mentem dicta Christianae fidei, ac veritati aduersari, quae tamen possunt rationibus naturae principijs innixis facile conuelli.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
