# Curae posteriores 1

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, ANEMONES LATIFOLIAE VARIETAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/1

tertius ex eadem planta quae cineracei coloris illum foliola angusta pro staminibus habentem tulit, natus, valdè elegans erat: nam viginti latiusculis foliis constabat ex albo cineraceis: stamina erant breuia, ex cineraceo violacea, inter quae nata innumera alia angusta foliola ex cineraceo violacei coloris caput fuscum cingentia, vt meritò pleni nomen sibi vendicare posset: an verò ea planta similes anno proximo flores sit datura, tempus docebit. Breuiter, Latifoliarum Anemonum semine deciduo sponte nascuntur singulis annis plantae, in quarum floribus conspicitur tanta colorum varietas, vt verbis exprimere sit valdè difficile; variante etiam mirum in modum foliorum quibus constant numero, tum vnguium illorum colore: nam hoc anno MDCVIII habuit idem Hogelandus flores duplici, triplici, quadruplici, quintuplici foliorum serie constantes, atque etiam pleniores, vt triginta, quadraginta, quinquaginta, sexaginta, & plura vel etiam centum folia in vno flore numerare meminerim; an verò eaedem plantae flores adeò plenos proximo anno sint prolaturae, dies indicabit: fit enim interdum vt plantae semine natae quae florem valdè plenum protulerunt mutentur, & insequente anno dumtaxat illum habeant simplici octo, decem aut duodecim foliorum serie constantem. Pag. 257. lin. 9 qui purpureis venis lin. 16. ex radice promebat lin. 18. quae exurgebat palmaris lin. 19. sidebat flos maior lin. 21. eiusdem ferè erant coloris lin. 22. adhaerebant quodammodo lin. 2. abiit.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
