# Curae posteriores 10-2

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, MEDICINAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/10-2

Quibus malis ne diutiùs conflictaretur Ars medendi, summi Numinis prouidentiâ factum, vt patrum nostrâque memoriâ multi praeclari exorti sint Viri, qui hanc Philosophiae partem illustrandam sibi sumpserunt; inter quos primas obtinent Leonicenus, Ruellius, Matthiolus, Fuchsius, Tragus, Dodonaeus, Dalechampius, Lobelius, Caspar Bauhinus, Clusius denique hic noster; de cuius in hoc studiorum genere excellentiâ, & singulari peritiâ non est quod multis apud vos disseram; res ipsa loquitur, & quae omnium manibus teruntur, Viri eminentissimi Scripta id abundè testantur. inde enim apparet duo sibi potissimùm proposita habuisse, vt ab antiquis descripta aut memorata, altâque iam caligine mersa, erueret atque in lucem protraheret; noua verò aliisque indicta ipse reperire posset, repertaque optimâ fide bono publico omnibus communicare. vtrumque felicissimè peregit, & cum immortali nominis sui gloria perfecit. Verùm ad reliquum de Vitâ Optimi nostri Senis sermonem regredior. Montepessulo, post gradum, vt vocant, Licentiae in Medicina adeptum, discedens per Galliam Lugdunensem, Geneuamque, iterùm Basileam peruenit, vbi exquisitissimis honoribus ab Ordine Academico exceptus, secundo Rheno vectus Coloniam vsque Agrippinae, inde terrestri itinere Antuerpiam petiit, & ab anno quinquagesimoquinto supra millesimum quingentesimum vsque ad annum sexagesimum tertium in Belgio ferè haesit, nisi quòd Lutetiam Parisiorum semel excurrere illi visum. Vertit intereà temporis in sermonem Gallicum Vitas Hannibalis & Scipionis à Donato Acciaiuolo Latinè priùs editas, quae inter opera Plutarchi Gallicè euulgata hodiè leguntur.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
