# Curae posteriores 10

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, QVAMOCLIT, AVT QUAMOCHLIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/10

sed huic descriptioni ante periodum OCTAVVS, &c. adiice haec: Crescit hic Septimus Chamaecistus etiam in Tyrolensibus Alpibus: & Oeniponte ad me missus est anno 1608. à R. P. F. Gregorio de Reggio. HIRCVLVS FRISICVS, Dortmanni. Pagina 77. ante Sectionem ALTERAM, Madritiana, &c. sub extremum caput XLVIII. lib. I. Hist. Plantarum, inserenda haec de Hirculo Dortmanni, quae sequuntur. Typis iam expressâ meâ Rariorum Plantarum Historiâ, loannis Dortmanni pharmacopoei Groeningensis celebris & eruditi epistolam accipiebam, cum paucis quibusdam Plantarum iconibus, ipsius manu satis scitè delineatis, quarum neminem adhuc meminisse existimabat, & Groeningensi agro vicinisque locis peculiares esse credebat. Verum enim verò nonnullas in aliis prouinciis etiam nasci iam obseruaueram, vt ex meâ Plantarum Historiâ liquet; quales sunt Erica baccifera ipsius; quae in variis alpibus reperitur, & cius Rosa alpina, à Silesiis Rosmarinus ἀοσμος nuncupata, in Tyrolensibus etiam alpibus nascens. Sed tres inter illas fuêre, quibus similes antea non vidisse, ingenuè fateor; eius videlicet Hirculus, Trifolium fragiferum, & Gladiolus stagnalis. Harum breuem descriptionem, qualem ab eo accipiebam, postremae isti meae Historiae Plantarum recognitioni additam esse volui, atque earum icones Lectoris oculis propositas; & Hirculum quidem post Chamaecistos collocandum censebamus, quia meo iudicio congener illis est planta, notis quibusdam quas in ea planta obseruabam, vt ita censeam me impellentibus: Trifolium autem in Trifoliorum classe collocabimus; Hirculum, qui Chamaecisti genus. & Gladiclum inter aquatiles reponemus.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
