# Curae posteriores 102

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, TERTIA CLASSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/102

Piperitim, siue Siliquastrum Peruuianum appellat HAEC autem planta similibus qui bus aliae foliis est praedita, caule sesquicubitum alto, floribus albis, è qui bus nascuntur siliquae quinque digi tos transuersos cum semisse longae contortae interdum; initio quidem vi rides, sed maturae rubentes vt expolitum corallium; eaeque non valde crassae, cuspide mucronatâ instar cornu multorum animalium quadrupedun non adultorum, peculiariter auten hinnuli X. Piper longum minus siliquis recuruis HORVM Siliquastrorum Altera planta similibus praedita est foliis, mi noribus tamen quàm reliquorum generum, caule cubitalis altitudinis aut maiore, floribus reliquis simili bus; quibus deciduis succedunt sili quae dimidiam superioris Noni siliquarum longitudinem & crassitiem aequantes, mucrone etiam acuminate instar cornu, initio virides, matura rubrae veluti reliquorum generum XI. Piper bifurcatâ siliqua. TERTIA dictorum Siliquastro rum planta eiusdem cum supradictis est formae; in hoc solo differens, quòd siliquas gerat non adeò mucronatas, sed aequalis ferè crassitudinis, extrema tamen parte aliquantulum angustiore, & neruo praedita, quae illam veluti bifurcatam efficit. XII. Piper siliquâ flaua.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
