Latin
TERTIA CLASSIS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 103-2
Unproofread scanNot analysed yet
Flores profert, vt arbitror, toto Autumno, &in calidioribus regionibus etiam hieme: na in sub initium Decembris hanc plantam florentem, fructuque immaturo, maturescente &maturo onustam inueniebam; Pimienta autem de Brasil, hoc est, Piper Brasilianum vocabant, in quae Prouincia abundanter nasci, multiplicique in vsu esse, Vlysipponem redux, intelligebam à Roderico Lins (apud cuius patrem Sebaldum diuertebam) qui recens ex Fernambuco, vbi habitabat, aduenerat. Huius fructum maturum in Belgium cum plerisque aliis seminibus in illa mea peregrinatione collectis referebam &amicis communicabam; in quorum numero fuit vir illustris Carolus à S. Audomaro, Moerkerke &aliquot aliorum pagorum toparcha, qui anno Christi sesquimillesimo &sexagesimo sexto in cultißimo suo horto (quem contiguum habebat Moerkerkanae arci ab ipso habitatae) serebat, è quo natae aliquot plantae, quae Autumno dumtaxat florem fructumque protulerunt, illis omnino similes cùm formâ, tùm magnitudine, quos gestabat ea planta quam in Lusitania obseruabam &legebam, atque etiam cum suo flore &fructu ipse delineabam: sic vt animaduertere possem, nihil in eo genere immutatum diuersi climatis ratione. esse debent, initio virides, per maturi