# Curae posteriores 103-2

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, TERTIA CLASSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/103-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/103-2

Flores profert, vt arbitror, toto Autumno, & in calidioribus regionibus etiam hieme: na in sub initium Decembris hanc plantam florentem, fructuque immaturo, maturescente & maturo onustam inueniebam; Pimienta autem de Brasil, hoc est, Piper Brasilianum vocabant, in quae Prouincia abundanter nasci, multiplicique in vsu esse, Vlysipponem redux, intelligebam à Roderico Lins (apud cuius patrem Sebaldum diuertebam) qui recens ex Fernambuco, vbi habitabat, aduenerat. Huius fructum maturum in Belgium cum plerisque aliis seminibus in illa mea peregrinatione collectis referebam & amicis communicabam; in quorum numero fuit vir illustris Carolus à S. Audomaro, Moerkerke & aliquot aliorum pagorum toparcha, qui anno Christi sesquimillesimo & sexagesimo sexto in cultißimo suo horto (quem contiguum habebat Moerkerkanae arci ab ipso habitatae) serebat, è quo natae aliquot plantae, quae Autumno dumtaxat florem fructumque protulerunt, illis omnino similes cùm formâ, tùm magnitudine, quos gestabat ea planta quam in Lusitania obseruabam & legebam, atque etiam cum suo flore & fructu ipse delineabam: sic vt animaduertere possem, nihil in eo genere immutatum diuersi climatis ratione. esse debent, initio virides, per maturi

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
