# Curae posteriores 103

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, TERTIA CLASSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/103

CVM istud Piper ab aliis qui Plantis scripserunt, conspectum obseruatum esse non dubitem, non deerunt tamen forsitan nonnulli, qui à supra nominatis differre existimabunt: sed eiusdem nihilominus est naturae cum illis, soloque in colore est differentia; cum aliis enim generibus & foliis, & caule, & floribus conuenit; quemadmodum aurum quia metallicae est naturae, cum aliis metallis conuenit, ab illis tamen differt multis in rebus: ita huius Piperis siliqua, licet vulgari sit similis, breuior tamen est, & magna ex parte in mucronem desinit, & in colore maximè dispar, quia reliqua genera rubri sunt coloris, huius verò siliqua flauescentis, lutei, crocei, aut vt veriùs dicam, aurei, prorsus vt aurantia mala probè matura ISTIS porrò duodecim Piperis Americani generibus descriptis, & sigillatim eorum siliquis figurâ expressis, quae concinno quodam ordine cohaerent, nempe rotundi maioris, longi surrecti pyramidalis maioris, surrecti pyramidalis minoris, longi exigui pyramidalis surrecti; similiter cordati, oliuaris, ceraso similis, & rugosi; his additae, quò musica perfecta esset, ob longi siliquâ recuruâ maioris & minoris, bifurcati, & aurei coloris: atque vt suauior sit concentus, adiungetur genus vulgatissimum XIII. Piper vulgatissimum. PIPER istud vulgatius Americanum à multis Authoribus diuersis nominibus appellatur: Fuchsius enim Capsicum rubrum & nigrum nominat in Iconibus 8. & 16. formâ ex pressis pag. 425. Eidem est Siliqua strum majus & minus fol. lat. cap. 280. pag. 732. Piper Indicum dicitur Matthiolo lib. 2. Diosc. cap. 153. vltimâ editione ed b editione lat. pag. 576. & Piperis Americani vulgatioris tabella, qua petita est è vulgari fol. cap. 148. pag 608. atque in omnibus pag. 341, scholio ad cap. LIIII. Simpl. Histor. itidem editionibus. CluMonardi in folio cusae De Pipere. sius scholio in Monardi Historiam Capsicum appellat, vulgarem nomenclaturam sequutus: dicitur etiam Capsicum ma ius & minus, siue Piper majus & minus Lugdunensi hist. lib. 5. cap. 35 pag. 632. Bauhinus nominat Capsicum siliqui oblongis in Phytopinace in suo Matthioso lib. 2. in Diosc. Piper Indicum salpinus Circeam Diosc. fortè lib. 1. de Plantis ca. 22. pag. 215. Castor Du rantes in suo Herbario Piper Indicum pag. 344. Siliquastrum Tabernamont. in Iconib. parte 2. fect. XI. pag. 859. Lobel. Capsicum vel Piper Indicum longioribus siliquis, & Piperitim Cordi, Siliquastrum Plinii & Tragi, & Piper longum Dioscor. praeterea Capsicum Actuarii, siue Zinziber caninum Auicennae, Calecutium Piper & Piper Indicum longioribus siliquis, in Iconib. pag. 316 nia, vt etiam alii obseruare potuerunt, Fert porrò haec planta interdum vel poterunt. De illo, cùm omnibus sit suas siliquas quadrangulâ formâ, satis notum, plura non adiiciam, sed nonnunquam rotundâ, atque etiam Lectorem ad eos Auctores supra mealterius formae, vt obseruam in pensi moratos qui de illo scripserunt, ablibus hortis & fictilibus ante fenestras legabo. aedificiorum in illustri ciuitate Bono CAETERVM quia vulgatioris Siliquastri icon qua hic proponeretur, petenda fuit à scholio quod olim scripsimis ad cap. de Pipere in Historia simplicium Medic. Nicolai Monardi, quod est LIIII.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
