# Curae posteriores 11-2

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, MEDICINAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/11-2

Dodonaei praetereà Plantarum historiam in eandem linguam conuertit. Anno verò sexagesimotertio Augustam Vindelicorum petiit, proximoque repetiit, & inde in comitatu Illustrium fratrum Fuggerorum, per Belgicam, ceteramque Galliam Oceano proximam, in Hispaniam profectus est; quam vniuersam peragrauit & accuratissimè perlustrauit à Pyrenaeis montibus ad fretum vsque Gaditanum: quo in itinere ad Calpen equo dilapsus os tibiae confregit. Olysipone cùm esset, incidit fortè fortunâ in Dialogos Garciae ab Orta Lusitanicâ linguâ conscriptos, Aromatum apud Indos nascentium descriptionem complectentes, quos cùm auidè percurrisset, dignosque qui toti orbi innotescerent iudicasset, Latinè vertit, & parergis omissis contraxit, additis etiam Notis. Hos primùm anno septuagesimoquarto Christophori Plantini typis Antuerpiae publicauit: quibus adiunxit Nicolai Monardis Medici Hispalensis de Simplicibus med. Noui Orbis Librum, ex linguâ itidem Hispanicâ in Latinam traductum. Hispaniâ totâ decursa in Belgium reuersus est, & in eo vsque ad annum septuagesimum commoratus est, amicitiâ multorum praestantium Virorum vsus, Boysotti, Brancionis, Laurinorum fratrum, Plantini, Raphelengii, & aliorum. Hoc tempore ex sermone Italico in Latinum transtulit Antidotarium, vt vocant, Florentinum, quod anno LXVII. apud Plantinum edi curauit. Anno verò LXXI. in Britanniam nauigauit indeque redux biennio exacto ab Imper. Maximiliano II. Augusto Viennam Pannoniae honestissimis conditionibus euocatus fuit, & numero familiarium aulicorum adscriptus, commissâ illi etiam Horti Caesarei cura: in quo munere ad annos circiter quatuordecim durauit, in summâ Maximiliani Aug.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
