# Curae posteriores 111

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, ADDITAMENTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/111

ADDITAMENTA CVRAS POSTERIORES CAROLI CLVSII. Quorum quadam ab ipso memorantur, sed non describuntur, quadam ad ipsum missa, Curis suis Posterioribus adiungere nequiuit morte praeuentus; quaedam, quia eiusdem argumenti erant, à nobis addita sunt. HOXOCOQVOMACLIT. AM nomen huius herba magnam affinitatem habeat cum Quamoclit (cuius iconem delineari curauerat paullo antemortem suam Cl. & Piiß. Mem. Carolus Clusius, cuiusque descriptionem à Fabio Columna editam Curis Posterioribus inseruimus, vt videre est pag. 4 & 5.) eius qualemcumque descriptionem (sine icone tamen, aut delineatione vlteriori) à Clariß. Ioach. Camerario in Horto suo medico factam, hîc locum habere voluimus. Ea autem est talis: HOXOCOQVOMACLIT (sub quo barbaro vel Indico nominae fuit Florentiam, & inde ad nos missa) folia habet propemodum Fraxinellae: vel potiùs eodem ferè modo quo Cassia siliquosa prodit, nullo in costae extremitate imparitatem faciente folio. Caules & ramuli, & foliorum orae rubent. Flores flaui sunt, Cassiae floribus similes. Hinc emergunt siliquae oblongae cylindraceae, exteriùs per maturitatem fuscae, intus purpurascentes, fuscis granis distentae. Radix nigro cortice obducitur: quo abraso, flauescit; & fibris plurimis constat: viuitque sex tantùm menses, gelu impatientissima planta, & apticum vulturnoque expositum locum desiderans; alioquin nec flosculos explicat, nec spem frugis facit. Odor illi grauissimus, & planè abominandus: sapor subdulcis, non ingratus, cum aliqua adstrictione, paenè vti Chebulorum, minùs tamen adstringens: radicis verò amarus, & Polypodii saporem repraesentans, cum dulcedine aliqua, nisi quòd non ita filiceum quiddam sapiat.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
