# Curae posteriores 112-2

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, TRAGACANTHA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/112-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/112-2

TRAGACANTHA. Pag. 109. Historiae Rariorum plantarum, post finem capitis LXXVI de Tragacantha & Poterio, addi posset sequens Tragacanthae icon quae nobis transmissa est è Galliae Prouinciâ, nempe Aquis Sextiis, ab Amplissimo & Nobiliss. Viro Nicolao Fabricio, Domino de Peiresc, Consiliario regio in supremo Senatu Aquensi, cum literis ad Clariss. Clusium anno 1609 destinatis mense Februario: quae literae quamuis aliquot diebus post obitum Cl. Clusii ad nos perlatae sint tamen cùm hanc Tragacanthae exactiorem quàm vsquam alibi excusa sit, delineationem animaduerteremus, tantum tanti viri beneficium minimè negligendum esse rati sumus: sed calci huius capitis adiiciendam Expressa autem haec icon ex florente plantâ: in quâ simul, ac etiam separatim, videre est folia, spinas, flores, fructus & semina Foliorum autem mediae alae, seu nerui, sunt acuminatae, & decidui vtrinque foliis in nudam spinam eodem anno indurescunt. Sed Tragacantha legitima non amittit folia vetera, antequam noua succreuerint: cùm haec, quam Tragacantham alteram vocamus, folia sua hieme amittat; nouis non ante primum ver succrescentibus.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
