Latin
NARCISSI ALBI MEDIOLVTEI VARIETAS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 115
Unproofread scanNot analysed yet
NARCISSI ALBI MEDIOLVTEI VARIETAS. Praeter communes differentias Narcissi albi mediolutei (aliud enim genus coronam habet pallidam planè, aliud flauam seu exactiùs luteam; aliud item breuem planè, aliud ferè tubiformem) aliud quoddam genus alit Christianus Porretus, satis serò florens, foliis latis, canis, magnis &altis: quod non vnicum florem habet, sed quatuor aut quinque flores ex vno membranaceo folliculo protrudit: quorum singuli tamen aequè magni sunt ac vulgares mediolutei, sed calix eorum seu corona paulo maior, &magis crocei coloris, nec ita pallescentis, vt vulgaris: odor valdè gratus. NARCISSVS ALBVS, LVTEO LONGIORE CALICE. IN Appendice Altera descripsit Clariss. Clusius aliquot Narcissi species oblongo calice, multùm tamen à Pseudonarcisso albo, luteo tubo, differentes; &multo post Pseudonarcissos praecoces, imò cum serotinis Narcissis, florentes: nempe vnam speciem, cuius folia satis angusta sunt, carinata tamen, caesii ex viridi coloris, flore albo sex foliis constante, circumdantibus medium calicem flauum, semunciam longum, oris aliquantum incisis, &quodammodo simbriatis, admodum grati odoris: Et alteram illi similem, à Venerio acceptam, cuius calicis orae magis erant croceae: Ac tertiam, quam Porretus ab eodem Venerio accepit, cuius sena folia ex albo pallescebant, aut ὤχρολευκὰ erant; calix multo latior &oras planè croceas habens. Cuius quoddam genus hoc anno 1611 in eiusdem Christiani Porreti horto floruit; floribus magnis, non sex foliis constantibus, sed octo, niueis aut candidis, sed angustioribus &oblongis, ita vt stellae instar radiatim disposita videantur; verùm odore grato &reliquis signis, nihil ab aliis differentibus. Sed anno 1611, extremo Martio, &ineunte Aptili habuit idem Christianus Porretus similis ferè generis Narcissos florentes, non ita serotinos, sed praecociores, &minores, è Pyrenaeis erutos, &à D. Petro Gassano missos, eosque triplicis speciei: Vna enim species lata &carinata habet folia, non incana, sed viridia, ferè qualia Leucoii bulbosi vulgatioris, pedem alta: caulis foliis breuior, florem fert sex foliis albis constantem, satis grandem, sed tamen minorem illo, quem à Cl. Clusio descriptum suprà memorauimus: inter ea emergit tubus exactè luteus seu flauus, semunciâ longior, cum stilo intermedio, sex staminibus farina lutea conspersis cincto; interdum longioribus ipso stilo, interdum verò breuioribus. Odor non ingratus, sed obscurior.