# Curae posteriores 116

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, NARCISSI ALBI MEDIOLVTEI VARIETAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/116

Altera eius species folia habet angustiora, non tamen ita angusta vt iuncifolia dici queat: caulis alioqui & floris magnitudo ac forma conueniunt cum priori. Floris folia in vtraque hac specie, alba sunt; ita tamen vt pallorem aliquem occulant: qua nota praecipuè à serotinis, id est, iis, quos Clariss. Clusius in Appendice altera descripsit, secernuntur Tertia species foliis & caulibus, ac florum forma & tubo flauo cum prioribus duabus conuenit: sed sex folia tubum cingentia non alba, sed planè pallida apparent, & paulo sunt angustiora, & acumi natiora. NARCISSVS AFRICANVS FLAVVS, polyanthes. Rarum & hoc Narcissi genus, quod in eiusdem Christiani Porreti horto florens vidimus, huius anni 1611 extremo Martio & ineunte Aprili, vna cum reliquis Narcissis praecocibus, nomine Narcisse d Algier ad ipsum è Galliâ missum. Habet autem illud folia lata valde, bipedalia, aut pede altiora, non adeò cana; inter quae latet caulis breuior, crassus, rotundus, firmus, ex vno membranaceo folliculo flores producens duodecim aut plures; (quorum singuli maiores sunt, quàm reliquorum Narcissorum, qui plures simul vnico cauli innascentes flores producunt, & paulo minores vulgaribus medioluteis aut mediopurpureis Narcissis) prorsus flaui & splendentis lutei coloris: è quorum medio exilit calix longus seu tubus, patulus, magis flauus quàm ipsa folia, (minor tubo Narcissi iuncifolii qui ab amplo calice nomen habet, & primo loco à Clusio describitur inter iuncifolios, maior autem illo calice, qui in Narcisso pallido medio aureo conspicitur) admodum grati odoris; minimè crenatis aut incisis, marginibus, sed praefectis quodam modo & aequalibus planè oris: in cuius medio apices sex lutei, farina quasi conspersi, non conspicuo stylo seu pistillo. NARCISSI, PALLIDI MEDIOAVREI varietas. Alit idem Porrosus Narcissorum pallidorum medio aureorum duo genera, praecocia, ex Italia ad ipsum ab Illustri Viro Matthaeo Caccini transmissa. Quorum primus minor folia habet qualia vulgaris Narcissus medioluteus, latiuscula, pedalia ferè: caulis altior, ex vnica vagina seu membranaceo folliculo profert tres plerunque, sed interdum plures flores, illis qui similis ferè generis Pisa Italiae, aut Byzantio transmissi sunt, itemque vulgatiorum iunci foliorum floribus non maiores, sed collo breuiori, sex foliorum valdè pallidorum seu sulfureorum texturâ constantes, cingentium coronam longiusculam, sed patulam, nec tubi aut calicis formâ praeditam, croceam seu auream, cum apicibus plurimis quasi farinâ conspersis.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
