Latin
NARCISSI ALBI MEDIOLVTEI VARIETAS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 118
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si hunc aërem ferre possit, (quod sperandum est: Narcissi enim plerique aëris qualemcumque mutationem sine incommodo pati consueuerunt) eâdem voluptate illos perpetuò florentes spectandi fruituros nos esse, confidimus. ANEMONE TENVIFOLIA flore suauerubente, Caccini. Eodem anno 1610 misit idem Nob. Vir Matthaeus Caccini Florentiâ, ad Christianum Porretum, pharmacopoeum Lugdunensem in Batauis, speciem quandam Anemones tenuioris folii, cuius flores admodum magni, suauerubentis, siue carnei viuacissimi coloris, cum fundo seu vnguibus albis: quales in genere latifoliarum Anemonum interdum videre est, sed inter tenuifolias non item.