# Curae posteriores 12-2

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, DORYCNIVM HISPANICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/12-2

Pag. 112. ad cap. de Spina infectoria, ante sectionem Spinam infecti &c. adde: Crescit illa etiam in Tyrolensibus Alpibus, vt obseruabam ex plantis siccis à P. Gregorio ad me missis: quae Alpes multas alias stirpes alunt quas in Austriacis, Stiriacis & Pannonicis legeram. ROSA FLAVA PLENO FLORE. Ad caput de Rosa, nempe pag. 114, ante periodum CETERVM, adde ea quae de Rosâ flaua pleno flore notata sunt in Appendice alteram, his verbis: Et certè, &c. quibus attexe & subsequentia verba: ANNO Christi porrò sexcentesimo quinto supra millesimum, accipiebam à Generosâ Dominâ de Heusenstain, similis Rosae fruticem, suis radicibus praeditum, cum Castaneae Equinae pusillâ arbusculâ: vtramque autem plantam statim in Academicum hortum perferendam curabam; in quo nunc adhuc conspiciuntur. ANNO porrò Christi MDCVII, Octobri mense accipiebam à praedicto Friderico Mayero Rosae flauo pleno flore plantam, quae paucas paueas radices habeRosae flaua, pleno flore. bat, sed valdè exsiccatam, vt metuam an comprehendet: telluri tamen commisi, vt periculum faciam an cum tempore sit ad frugem peruentura: sed asperrima hiems quae sub sequuta, prorsus corrupit. Rosa semper virens. Huius descriptio (qua est in Auctario Appendicis alterius) collocanda est pag. 116 Historia plantarum, ame Rosam Campestrem. Pag. 121. lin. 5. legendum patur pro pata

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
