Latin
MEDICINAE PROFESSORIS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 12-3
Unproofread scanNot analysed yet
&Rudolphi F. existimatione ac gratiâ. quo tempore Pragam vnà cum Imp. Maximiliano profectus est; quo ibidem vitâ defuncto, à Rudolpho successore pristinum illi munus confirmatum fuit. Hungariam etiam, totamque Austriam peragrauit. Britanniam etiam permissu Imp. iterum adiit: vbi in familiaritatem incidit generosissimi Viri Philippi Sidnaei, &Francisci Drake; à quo sociisque eius naualibus permulta didicit quae ad Exoticorum historiam spectant. In aulâ Caesareâ quamdiu fuit, totum inuestigationi stirpium se dabat, eiusque rei causâ saepissimè in vicinos Pannoniae agros montesque excurrebat. Hyberno verò tempore, "ies otium illi esset assiduè aliquid quod ad studium hoc pertineret commentabatur. Edidit enim Anno LXXVI. typis Plantinianis. Hispanicarum stirpium à se obseruatarum Historiam; praeter Garciae ab Orta Dialogos, Christophori à Costa Historiam Aromatum, &Nicolai Monardis Noui Orbis Simpl. med. Anno autem 83. Plantarum Pannonicarum obseruationes. Versabantur eodem tempore in aulâ Io. Sambucus, Iul. Alexandrinus Crato, Dodonaeus, aliique non pauci Viri doctissimi; quos omnes amore sibi deuinctos habuit.