# Curae posteriores 120

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, HELIOCHRYSON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/120

Alii verò nihil istas Harundines cum Aloë commu nehabere autumant: & ideò hanc epistolam non hoc loco ponendam esse asseuerant; sed fortassis meliori iure capiti de Aloë Americana (Rariorum plantarum paginâ CLXI) attexendam esse. Quicquid sit, temporis diuturnitas, & industria eorum qui in peregrinas oras post hac nauigaturi, rei veritatem indagare non cunctabuntur, declarabit. Interim Epistolae huius haec sunt verba: ILLVSTRISSIMO Domino, D. BLASIO CAPISVLA, Pogii Latini Marchioni, AVENIONENSI GVBERNATORI vigilantißimo, militiae Pontificia & Comitatus Venaiscini praefecto prudentißimo, IACOBVS FONTANVS, Doctor medicus felicitatem exoptat. JATVRA diues (Generalis Illustrissime) multa quotidie nouae suo locupletissimo penu in lucem emittit, quo suam eximiam potestatem mortalibus patefaciat, & multa futura tum iam enata monstret: ob id non pauci monstrum appellatum sunt arbitrati, quod hominibus plurimos monstret euentus. Auenioni in horto D. Doins, iuxta murum domus proximae meridiem versus, nata est Alce ab hinc centum annis, vt communis Auenionensium fert opinio, cuius folia in origine palmo ferè crassa, longa palmis decem aut duodecim. Haec Aloë ad hunc vsque annum nunquam caulem emiserat. Caulis ex ea oriri caepit Sexto nonas Maii, quae dies Sanctae cruci colendae erat dicata, 1599. Haec intra 45 dies creuit ad triginta duos palmos. A medio ferè huius caulis ad summum vsque ramos siue surculos emisit 29, perinde efformatos ac brachia candelabrorum quae Illuminationis causa in aulis Magnatum suspenduntur, origine recti, tandem sursum recurui: in quorum fastigio summo valgae enatae sunt plurimae, hastulae regiae valgis non absimiles, quibus suprema parte haerebant flores crocei, floribus rosarum capillamentis inhaerentium non difpares. Repentinum huius caulis incrementum cunctis admirandum extitit. Accurrebant ciues vndiquaque nec non è proximis vrbibus homines promiscuè omnis conditionis; inter quos, ulti aderant viri praestantissimi, qui plurimas orbis regiones suis Peregrinationibus perlustrauerant; qui ingenuè profitebantur se Aloës propè infinitas in variis mundi partibus conspexisse, nunquam tamen caulem parem. Horum sermonibus & veritatis studio commotus, libros illos euoluendos putaui qui principes haberentur in plantis describendis. Dioscorides testatur caulem Aloës esse hastulae regiae cauli similem; & flores albos illi tribuit: Plinius sententiae Dioscoridis subscribit cap. 4. lib. 27. historiae naturalis.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
