Latin
EXCERPIA
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 123
Unproofread scanNot analysed yet
album, ferè instar seri lactis; cui aliquot foliola innatabant, aliaeque plurimae ac variae sordes. Vinum hoc ex Palmarum seu Nucum Indicarum arboribus manauerat; gustantibusque melius multo sapiebat, quàm id duntaxat intuentes sperarant aut opinati fuerant. Et, vt in secunda nauigatione Ambonensi deprehendimus, quantumuis in Ambonâ nullae vineae, aut qualescunque vuae, vt nec in vicinis regionibus, colantur aut sponte nascantur; nihilominus tamen Summus Deus Ambonam dotauit maximâ copiâ Palmiferarum arborum, quas Cocos d India aut Nuces Indicas appellant: ex quibus istarum regionum incolae Indi liquorem quendam potabilem colligunt, Vinum de Palma vocitatum. Liquor hic siccatis cucurbitarum corticibus, qui illis vicem lagenarum supplent, excipitur: sub vesperam enim dictas cucurbitas hisce arboribus admouent seu appendunt; &manè eas hoc liquore plenas reperiunt. Quae res Indis adeò procliuis est, facileque parabilis, ob immensam harum arborum copiam, vt illis huiuscemodi vino semper "iescunque ipsis lubet, frui liceat, quod ipsum gustu multo melius est. (vt supradiximus) quàm visus spoponderat aut promiserat; imò qui paullò largiùs inde bibunt, etiam inebriantur. Non diu tamen durat hoc potionis genus: nam quod manè ab arboribus relatum est, pomeridiano tempore plus dimidio deterius sit, quàm manè fuerat; &postero die planè inacuit. Hollandi istas regiones incolentes, inter pastum huiusmodi vino plerunque vtuntur, sed post pastum aquam potare consueuerunt. Quin ipsi Indi &Lusitani inquilini rarò hoc vino vtuntur, dicentes malum inde sanguinem generari. Ex hoc vino de Palma per artem distillatoriam extrahi solet vinum quoddam stillatitium seu Spiritus vini, aut Aqua vitae, vt vocant, ipsis incolis Arak dictum, quod ditiores aut alicuius saltem facultatis Lusitani emere solent, &inter prandium aut coenam paruulis cyathis potare, ad ciborum suorum in ventriculo concoctionem iuuandam. Incolae carundem regionum cis breue tempus Tabacci, seu Nicotianae fumum vsurpare siue haurire à Batauis didicerunt, cuius rei antea planè ignari erant, contenti hactenus vnico Betule foliorum vsu, dicentes eius Betule Betule.