# Curae posteriores 124

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, EXCERPIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/124

folia mansa sitim ipsis leuare, ventrem calfacere, ventriculumque expurgare. Ex eisdem insuper arboribus & earum fructibus Cocos dictis Oleum, Lac, Mel & Acetum colligi aut apparari consueuit Nucleus, seu interior earum pulpa, gustu nostrates Nuces Auellanas quodammodo referens, ab inquilinis comedi solet ipsorum Saga seu farinae permista: sed id promiscuo vulgo & seruis magis commune. Ex hirtis Nucum inuolucris, seu paleaceis integumentis norunt Funes ex cor Ambonenses magnos restes, seu funes conficere, quibus Lusitani in ticibus Naeui nauibus suis vtuntur. Sed & aliud ibidem funium genus torquere Indicarum. solent ex herba quadam Sparto Hispanico non absimili, quam alioqui setas equinas quis esse iudicaret: qui funes multo meliores sunt supradictis è Cocci cortice, & meliùs aquae iniuriis & putrefactioni resistunt. Olei è Coco in Vsurpant & Oleum de Palma suum in medicina: praesertim vt memmedicina vsus bra & articulos neruosque emolliant, quod Nauarcha seu Admiralius Vander Hagen ipse cum regem Sabo admodùm decrepitum senem accederet; oculis suis vidit: nam dictus rex igni luculento assidens, à duabus Aethiopissis vxoribus suis hoc oleo assiduè vngebatur & fricabatur; quod grauem sanè odorem; ignis & caloris vi liquatum, emittebat. Millo, & paIn Guinea, nempe in dicto regno Sabo, incolae praecipuè vescun nis ex to tur frumento quodam Millo vocitato, quod paruulum est granum, rotundum, Milio formâ, vt nomine, non absimile, sed gustu dulcius. Ex hoc panem conficiunt, modo quem dicam: Ante omnia macerant illud granum: probè maceratum imponunt plano lapidi seu lateri, humani genu altitudine à terra eleuati; illudque assiquè alio lapide manibus suis terunt moluntve, haud secus ac nostrates pictores coloramenta suae comminuere solent: comminutum autem hoc modo frumentum aqua subigunt, rotunda inde libar aut globos conficientes: quos linteis seu aliis scrutis pannisve inuolutos coquunt; quantum sufficere ipsis videtur: Panis hic non est mali aut ingrati gustus: sed eius confectio mundioribus aut delicatulis quibusdam minimè fortassis arridebit. Pnis è Millo. Ex eodem isto grano Millo potionem quandam concinnare nouerunt, coquendo, aut aliter miscendo: quam Admiralius dictus in vrbe Berqu ad mensam regiam inuitatus, maximo cum gustu bibit, vsque adeò vt qui antea subaegrotabat, conualuisse ex hoc potu aut saltem sanior factus, sibi videretur. Vt in tertia nauigatione didicimus, fructus ad humani corporis nutrimentum conducentes, in dicta Ambona nascentes, sunt ante omnia praedictum illud Sagu, ex quo incolae panem suum pinsunt: Sagn.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
