# Curae posteriores 125

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, EXCERPIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/125

estque farina alba instar grandinis, quod nascitur in stipite seu trunco cuiusdam arboris: gustus eius vtcunque bonus: & bene nutrit; vsque adeò vt nostrates ibi habitantes isti pani assuefacti, libentiùs eo vescantur, quàm nostro biscocto seu nautico pane, quod nos è nauibus nostris adferebamus. Cùm autem secunda sua nauigatione, dictus Nauarcha cum sociis suis in terram descendere vellet, vt Sagu (id est, praedictam medullam arboris cuiusdam, candidam vt grando, & pollini minutissimo non dissimilem, ex qua Ambonenses panem suum conficiunt, vt diximus) inde peteret, adeò ipsis eiuscemodi panis placuit, vt aliquoties eadem de causa ad terram reuersi fuerint. Est autem ista medulla admodum tenuis & candida vt pollen siligineus: &, vt supra dictum, nascitur in trunco arboris cuiusdam Balmam arborem non malè referentis; sed adeò mollis materiae & corticis, vt eam cultello mensario penè transscindere queamus. Hanc farinam igitur ex dictis truncis desumptam, manibus subigentes & depsentes, aquâ madefaciunt, cauisque lapidibus, in hunc vsum antè candefactis, pastam istam includentes, percoquunt: aut calidis lateribus assellisve impositam eandem pastam, haud secus ac nostrates liba è fagopyro solent, coquunt. Ditiores depsunt hanc farinam lacte è dicta Palma arbore desumpto madefactam: quod huic pani multum gratiae addit, saporisque dulcedinem auget. Conficiunt inde & alia fercula instar pultium nostratium, & alia quamplura huiuscemodi. Prima sua Nauigatione inueniebat dictus Nauarcha VanderHagen in Palatio cuiusdam regis ad flumen Chestes in Guinea, caCanes muti enem quendam maiorem seu molossum. Germanicis similem, qu in Guinca. occipiebat latrare, secus ac illarum regionum canes consueuerunt: quorum ea natura est, vt nullam vocem edant, sed semper muti sint ac permaneant. Videbat ibidem insuper caueas seu cortes aliquot ligneas magnas, Aligeli sen in quibus Aligali seu Feles Zibetram aut Muscum habentes nutrie. Cine. ia. bantur: quas rex ille ibidem alebat, vt inde Aligaliam aut Ciuettam colligeret. In dicta Africae regione Guineâ abundè crescit semen, Greyn (quasi Granum) nostratibus dictum, officinis Malaguetta, praesertim circa promontorium dictum Cabode tres puntas: ob quam causam totus ille tractus à nostris nomen sortitur De Greyn-caste: quasi dicas, Littus Graniferum; id est, Tractus regionis in qua Malaguetta crescit: Secunda autem Nauigatione, cum in sinu, dicto La baya d Anton gil quiescerent, sub insula Santa Maria inueniebatur maxima copia dictae Malaguetae adhuc immaturae, nempe baccae rubrae, admodùm gratae gustatu, & sanae esu.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
