Latin
EXCERPIA
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 126
Unproofread scanNot analysed yet
In siluâ vicinâ Sabo, (primâ nempe Nauigatione) multi visebantur angues admodùm venenati, &permagni, imò sedecim, octodecim ac viginti pedum longitudinem superantes, &crassi è proportione: quos tamen incolae capere non reformidant; imò &iis maxi mo cum gustu vescuntur. Tertia Nauigatione in Ambonâ etiam immanes angues visi, viginti &viginti quinque pedum longitudine, aut maiori, crassi pro ra tione, qui integras gallinas, imò &cercopithecos deuorabant. Nam anno 1600, in occidentali dictae insulae tractu, huiusmodi serpens occisa, in cuius ventre integra felis reperta: cuius serpentis corium seu exuuium integrum ad dictum Admiralium Vander-Hagen relatum fuit. Qui cùm in Banda anno 1605 nosocomium quoddam seu domum curandis aegris suis in maritimis locis extrui curasset; ac cidit noctu, splendente Luna, talem anguem in dictas aedes intrasse, postesque ascendentem, gallinas aliquot ex summo aedium culmine rapuisse, &deuorasse, spectantibus aegris; qui in lecto suo decumbebant, &non sine maximo horrore &metu immanem istam bel luam aspiciebant: tantae enim longitudinis erat istud monstrum, vt maximâ corporis sui parte adhuc humi serperet, nec totâ adhuc mole assurrexisset. Eodem tertio itinere visebatur ibidem mirandum ac rarum: quoddam animal, incolis Cousa vocitatum, paulo majus quàm felis nostratis, ruffis pilis, quod ventri suo vtrem quendam seu saccum appendentem gestat, villosum &hirtum, in quod &papillae ipsae de sinunt: cui catuli huius animalis adnascuntur, dictas papillas ore suo assiduo tenentes, vsque quò iustam suam magnitudinem nacti à matre partu excludi possint.