# Curae posteriores 127

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, EXCERPIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/127

Post quod tempus tamen adhuc in dicto isto vtre manent fugentes; vsque quò adultiores facti matrem sequi, & cum illa pastum ire, victumque quaerere possint: tunc enim mater eos planè excludit & reiicit. Vescitur autem hoc animal gramine & herbis viridibus, aut oleribus. Carnes eius à Lusitanis, aliis que Christianis harum regionum inquilinis in cibos assumi consueuerunt: sed Mahumetis sequaces eas inter prohibitas sibi carnes aut cibos habent; siquidem cornibus caret hoc animal. Cùm dictus Nauarcha Vander-Hagen primo suo itinere, nempe anno 1598, rediret è Sabo versus Mourre, in Guineâ, conspicatus est in latissimis campis, & vastâ ac paucissimis arboribus consitâ sterilique planicie, multos tumulos è rubrâ terrâ aggestos, haud secus ac in Belgio foenorum acerui per demessos campos sparsim conspici consueuerunt foenisecii tempore. Ad quos tumulos cùm accedens, Vermiculi in campis Aethioeosdem penitiùs adspiceret, animaduertit eos vndiquaque peruios piae. ac foratos esse, contextos à quibusdam exilibus vermiculis; quos ibidem affluenter circum repentes ac vagantes contemplari erat, vt apes apud nos aluearia sua circumcursare solent. Hi tumuli quatumuis trium orgyiarum altitudinem, aut circiter quindecim & sedecim pedum mensuram superarent, à minutulis hisce animalculis, vt Aethiopes inquilini affirmabant, triginta aut quadraginta dierum spatio corrasi fuerant & aggesti. Quae res profectò miranda est aspectu, & dignissima notatu. Elephas adHaud procul inde occurrebant dicto Nauarchae aliquot armati modùm maAethiopes, maximo fremitu incedentes, onerati carnibus cuiusdam gum. immanissimi elephanti, qui miliari vno inde vel paulo vlteriùs occisus aut mactatus iacebat. Ad quem locum cùm & ipse VanderHagen deuenisset, eundem elephantem immensae magnitudinis fuisse deprehendit: quippe cùm aliquot centuriae Aethiopum huius elephanti carnes domos suas retulissent (vesci enim elephantinis carnibus solet illa gens) vix tamen aliquid inde desumptum esse (vt ita dicam) animaduerti poterat. Socii enim ipsius nauales, dicti elephanti cadauer asscendebant, haud secus ac aedes quaspiam; non sine summâ omnium ipsorum admiratione: tantae molis fuerat vastum ac immane huius elephanti corpus. Meminit & idem Nauarchus magni cuiusdam, & valdè feri ac immanis piscis Hare dicti, adeò vt saepius nauales aliquot socios ab illius Hopogeneris piscibus deuoratos aut saltem interemtos fuisse asserat. De hoc & in secundâ suâ Nauigatione scripsit: vidisse nempe se vnum ex hoc genere, circa insulam Sancta Maria dictam, adeò immanem, vt vix paulo minor Cete aliquo aut Balaenâ videretur, comitatum maximâ copiâ aliorum congenerum minorum; qui tanquam Princeps aliquis aut dux cum suis satellitibus, vel praetorianis militibus, natabat: sub quibus multi minuti pisciculi varicolores sine metu aut damno natabant; quamuis alioqui ea natura sit huius piscis, vt non solùm hominibus, sed & aliis piscibus infestissimus & perniciosus esse soleat: Quare Aethiopes ac etiam Indi hoc genus piscis admodùm metuere & horrere consueuerunt.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
