# Curae posteriores 130

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, EXCERPIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/130

Tertiâ Nauigatione, Nauarclia naui cuidam obuius factus est circa Socatara, cuius domini erant aliquot Arabes: quam cùm nullis Lusitanorum mercibus oneratam esse videret; à patrono eius donatus fuit aliquot fructibus nostro caelo ignotis; & inter caeteros vesica quadam vuis passis agigartis plenâ, id est, quae vinaceis seu seminibus carebant; alioqui admodùm dulces & gratissimi saporis erant. Eâdem Nauigatione in flumine lacatrâ plurimos raros incognitosque nobis pisces ceperunt, aduerso flumine subnatantes; quos non edules deprehenderunt: Vbi & plurimos crocodilos conspexerunt: ex quibus vnus nido suo insidebat, ibidem immotus manens, donec à praeternauigantibus verbere aut ictu conti naualis abigeretur. Mense Iulio, eâdem nauigatione, haud procul ab insulâ Bandâ, singulis noctibus mare albescere deprehendebatur instar lactis serosi aut ebutyrati, vt vocant: &, vt accolae istius maris narrabant, quotannis haec mutatio circa idem illud tempus accidebat, quae ipsa mutatio illis idiomare vernaculo Aper puty, id est, Aqua alba dicebatur: perduratque hic color vltra mensis vnius spatium: post quod tempus solitum suum colorem recipit mare. Nec hoc vllibi accidere videas, quàm circa insulas dictae insulae Bandae adiacentes; ita vt mutatio ista prope Ambonam vix animaduerti queat. Circa hoc tempus praecipua est tempestas colligendae Maci, & Nuci myristicae idonea: quarum arbores tamen quotannis ter fructus ferre conspiciuntur. Caryophylli, vt eâdem tertiâ Nauigatione praecipuè didicerunt, crescunt in Ambonâ in altis arboribus, Pyro nostro non dissimilibus: quae nunc maiori copia ibidem reperiuntur, quàm vmquam antehac; ex quo nimirum tempore Lusitani eius dominium occuparant; quod ferè quadriennio antè euenit, quàm dictâ regione Nauarcha Vander.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
