Latin
MEDICINAE PROFESSORIS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 134
Unproofread scanNot analysed yet
MEDICINAE PROFESSORIS, &magnifici Acad. Rectoris, Oratio funebris IN OBITVM V. N. &CL. CAROLI CLVSII, DENATORES Academici, Professores Clei, IlluO stres ac generosi Barones, Viri Amplissimi, doctissimi &reuerendi, Iuuentus ornatissima atque Reip. spes florentissima; AS ECENS ac nuperum Academiae nostrae D fatum, alius nunc iterum longè acerbissimus excepit casus. Extulimus paucis abhinc diebus Iosephum Scaligerum temporum nostrorum Phoenicem; hunc breui adeò interuallo subsequutus est Carolus noster Clusius; vixdum dolor noster aliquantò subsederat ecce nouo percellimur luctu, malumque paullò remissum rursus integrascit. nec enim vno contenta Scaligero (in cuius tamen iacturâ totus ingemuit orbis) mox &alterum hoc nobis subduxit. ornaornamentum inuida Parca. Huic venerando seni hodiè pro vestrâ pietate parentastis, huius honorandae memoriae huc frequentes conuenistis; huius defuncti gratiâ foris sordidatos, intùs maerore obsessos vos maestus intueor; huius denique caussâ in hunc locum, non tam mea voluntate, quàm vestrâ, Patres Academici petitione atque impulsu ascendi Quàm durum susceperim onus, non me fugit. dicturus enim sum de eo Viro, cuius virtutes, eruditio in remp.