# Curae posteriores 15-2

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, MEDICINAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/15-2

aliquid aut commentaretur. Amicorum cultor religiosissimus; quos illi plurimos omnis ordinis conciliauit, praeter doctrinam, multa eius atque rara virtus, animique mansuetudo. ita vt vix dies praeteriret quo non aut ipse litteras daret, aut ab aliis acciperet, etiam ex remotissimis regnis ac prouinciis. Summis Principibus quanto in pretio quamque carus fuerit, vel ex solis litteris eorum ad ipsum scriptis abundè colligere est. ita vt vix credibile sit hominem priuatum exterumque in tanta maximorum Virorum dignatione vixisse. Postremis annis duos ex amicis praecipuè obseruauit, Iosephum Scaligerum & Vincentium Pinellum; quorum excessu ita bonus inuoluit Seneca, vt deinceps manifestè in peris labi & aptissimo vigore senCre sim remittere visus sit. Valetudo illi ab ineunte aetate varia, nec satis prospera. Francofurti in luxationem coxendicum incidit: quod incommodum eo solùm nomine molestiùs ferebat, quòd non, vt antè montes camposque inuisere, plantasque indagare liceret. Herniosus etiam postremò factus est: sensibus alioquin integris ac mente. visu tam perspicaci atque acuto, vt in extremo illo senio citra ocularium adiumentum optimè adhuc legeret, calamoque pingeret.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
