# Curae posteriores 16

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, LILIVM MONTANVM ALBO PVRO FLORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/16

LILIVM MONTANVM ALBO PVRO FLORE. Pag. 134. de Lilio montano flore albo puro, ante sectionem Est etiam, adde sequentia, paulo aliter in Appendice altera scripta, sed nunc hoc modo immutanda: Habui etiam à doctissimo viro loachimo Venerio similis plantae bulbum Burdigalâ missum, cuius quidem forma ab illius bulbo non differebat, sed eius caulis non purpurascebat quemadmodum illius quae albos profert maculis purpureis interiore parte distinctos; at magis ex viridi candescebat; eius etiam folia magis candicantia, flores autem siue florum gemmae antè quàm expandantur multâ candidâ lanugine sunt obsitae: explicati flores prorsus sunt niuei, nec vllis maculis infecti; staminum etiam apices ferruginei coloris non sunt, vt in aliis, sed flaui: subsequutae thecae triangulares planum semen aliarum instar continent, sed magis album. CAETERVM quotquot adquisiui plantas alterius albos flores purpureis maculis insignitos proferentis semine natas, mirum in modum florem variârunt, nec vllam habui matriscolorem referentem. HVIVS autem quae puro albo est flore, nondum feci periculum, & vix faciam ob grandem aetatem: sed aliis me iunioribus hanc prouinciam relinquam. Pag. 149. lin. 54. conseruare vid. eâdem pag. lin. 55. mutationem adquirebant, exigua ea erat, & pler. eâdem pag. lin. 56. consistebat. Postea successu temporis obseruatum est illarum semine plantas nasci quae flores gererent mira colorum varietate discretos: atque etiam nonnunquam ex elegantissimarum versicolorum semine, flauas & rubras dumtaxat generari. Solet caulis, erc.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
