# Curae posteriores 17-2

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, MEDICINAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/17-2

Talem tantumque Virum amisimus, Auditores; cuius sanè beatitudini vti nos inuidere impium planè foret, ita rursus nostrum nos lugere casum nulla vetat religio. Te quidem, ô beate Clusi, & fortunate Senex, non est quod lugeamus, qui sempiternâ apud superos iam frueris gloria: & apud nos in summâ nominis celebritate vixisti, viuesque etiam post fata aeternùm: eos verò attigisti annos quos nostrum aliquis vix sperare auderet. Et quid si non artigisses? noras mortalium conditionem, cui nasci contigerit, mori restare; interuallis nos distingui, exitu aequari: vt que mori neminem contingit qui non vixerit; ita nec viuere aliquem posse, qui non sit moriturus. At verò nostram nos dolemus iacturam, nostrum totiusque reip. litterariae irrecuperabile damnum.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
