# Curae posteriores 18

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, LILIVM MONTANVM ALBO PVRO FLORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/18

suam habuisse scribebat, (etenim propter imminentem hiemem quam asperiorem futuram metuebam, fictili vasi credideram;) sed pedalis longitudinis caulem dumtaxat protulit, satis gracilem, quatuor foliis non valdè latis praeditum; imò arigustis, & Narbonensis Tulipae foliorum latitudinem haud superantibus, non adeò tamen virentibus, & ad praecocium Tuliparum colorem magis accedentibus ac carinatis: qui supremâ parte florem sustinebat delicatulum, Narbonensis vel Hispanicae Tulipae flore paullò maiorem, (quin altiùs assurgat, & maiorem florem libero loco nata proferat planta, non dubito; sed qualem mea planta in angusto loco adseruata habuit, describo) sex foliis binas vncias longis constantem, quorum terna exteriora paullò longiora & mucronata, foris quidem suauerubentis coloris, oris tamen albis, internè verò prorsus albis. tria autem interiora folia, quae aliquantulum breuiora, mucronem habebant nonnihil orbiculatum, niueique planè erant candoris: omnium autem vngues purpureâ maculâ insigniti: stamina nigra, apices etiam nigri: bulbi cortex foris nigricans & fuscus, interiore parte molli lanugine fusci & quodammodo ferruginei coloris obsitus, quali ferè Rhododendri siue Nerii semen est, aut castanearum cortex ipsum nucleum tegens.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
