Latin
FRITILLARIAE VARIETAS; AC DE ALBA
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
FRITILLARIAE VARIETAS; AC DE ALBA. Pag. 152. ante Sectionem Sponte, in extremo paginae adde ea qua notata sunt in Appendice Altera, de Fritillaria serotina, &Fritillaria albo flore, his verbis, praecocior videlicet, &c. quibus &addenda sunt illa quae in Auctario eiusdem Alterius Appendicis de eandem Fritillaria alba aguntur, his verbis, Mittebat verò, &c. cuius periodi fini attexantur &sequentia verba: Similes deinde anno 1606 vidi apud Hoghelandum &Porre tum: sed &anno praecedente à rhizotomis Gallis aliquot bulbos redimebam (quos illi in Hollandiam venales proferre coeperunt) quos flores albos ferre affirmabant. eorum aliquos anno 1608 florentes habui: sed bini duntaxat albi fuerunt prorsus, maturè cum vulgari praecoce: reliqui non albi erant, etsi pro iis venditi, sed iis prorsus similes quos proferunt plantae in Pyrenaeis erutae, hoc est, ex viridi fusco &opsoleto colore mixtis adhaec non praecoces, sed serotini. Obseruatu enim dignum est, plantas quae album florem tulerunt, caules &folia vulgarium habere similia, &praecociùs cum vulgaribus florere. Pag. 153. post versum 12, ante jectionem N. V. Ioannes Boisot, ad. de ex Appendice altera: Postea in varus Galliae prouinciis sponte nasci intelligebam; apud Pictones, (vbi circa vrbem Villesagna des Peslonnes appellant) apud Britannos, Aquitanos, &alios Pag. eadem 153. lin. 17 legendum reflexae versicolores erant.