# Curae posteriores 19

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, LILIVM MONTANVM ALBO PVRO FLORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/19

De semine, nihil pronunciare possum, quia obseruare non licuit, quandoquidem caulis superiorem partem cum duobus foliis & flore praescindebam, vt pictori delineandam traderem: eamque causam esse arbitror, cur insequente anno florem non protulerit, sed adeò iniminuta fuerit planta, vt vnicum dederit folium, illudque valdè angustum & quasi iunceum, accedente praesertim illius eiusdem anni asperrimâ hieme. Anno porrò Christi millesimo sexcentesimo septimo accipiebam ab eodem T. Persicae alterius generis exiguum bulbum, paullo oblongiore formâ, non orbiculatâ vt superioris, cuius pretium majus esset quàm superioris, licet illud satis ingens esse ad me scriberet: protulit quidem anno insequente vnicum angustum & carinatum folium prioris folio non dissimile, sed breui marcescens: eam ob causam Maio mense eximebam, vt viderem an bulbus corruptus esset; & prorsus flaccidum & inanem reperi. atque eodem mense ad me scribebat nobilis ille vir, bulbos quos sibi retinuerat, vnicum folium dumtaxat protulisse, nullum florem.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
