Latin
FRITILLARIA LVSITANICA
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 20-2
Unproofread scanNot analysed yet
FRITILLARIA LVSITANICA. ANNO Christi sexcentesimo quarto supra millesimum, Nicolaus le Quelt, rhizotomus Gallus, inter alias plantas quas venales proponebat, Eritillariae quoddam genus habebat, quod in Lusitaniam legisse, &flauum florem gestare asserebat: ego &plerique alii redemimus: mihi quidem primo anno periit; apud nonnullos alios creuit, atque vnum aut alterum annum permansit, sed etiam tandem periit, nullo prolato flore: itaque nullus nostrum plantam con seruare potuit, praeter vnum Christianum Porretum pharmacopolam Leidensem diligentissimum. Is enim vnicam plantam non modò conseruauit in tertium annum, sed etiam florentem vidit in suo horto instructissimo; atque eius caulem cum flore praecisum ad me misit, vt conspicerem, &quâ in re ab aliis Fritillariis differret, meliùs obseruare possem. Eius porrò cauliculus pedalis erat longitudinis, valdè gracilis, firmus tamen; &viridis; quem sena aut septena inaequali serie ambiebant foliola, breuia &admodum angusta: summo autem fastigiosustinebat florem nutantem, &nolae vel tintinnabuli instar pendulum, reliquis Fritillariis minorem, &vix vnciam longum, sex foliis constantem, quorum mucro reflexus non erat, &terna interiora externis tribus erant latiora; foris quidem coloris purpurei obsoleti, in venas quasdam ad extimas oras vergentes distincti, nullis maculis tessellatim dispositis apparentibus, singulorum mucrone ex viridi paululum flauescente.