Latin
BONAE MEMORIAE
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 21-3
Unproofread scanNot analysed yet
Annum agens 24 hydrope laborauit ex intemperante aquae frigidae potu; quo morbo Cl. V. Guil. Rondeletii med. celeberrimi &professoris in academia Montepessulana, curâ diligentiaque liberatus fuit. Anno autem aetatis XXXIX in Hispanica peregrinatione, ruente in cursu per accliue equo cum ipso sessore, dextrum brachium supra cubitum fregit; &eum insequente, dextrum crus. Viennae porrò Austriae, annum agenti 55. pes sinister illi luxatus, &malleolus fractus. Octennio deinde pòst Francofurti ad Moenum, ex casu dextrum femur luxatum, &luxatione nec à Medicis nec à Chirurgis agnita sed neglecta, ad contusionem dumtaxat medicamenta applicantibus, prorsus claudus effectus est, vt ne pedem quidem promouere possit, nisi gemino scipione sub alis subnixus. eam ob causam cùm corpus exercere nequeat, sed perpetuò illi sedendum aut decumbendum sit, graues alii accessere morbi, calculus, coli dolor, &hernia. Italicam profectionem ter tentauit: Florentissimam enim illam regionem videre summopere auebat: sed irriti semper fuere conatus: primùm Montepessulano Massiliam profectus est: deinde ex ea vrbe rediens, apud Allobroges haesit ferè semestre, parentis responsum exspectans: postremò Augustam vsque Vindelicorum profectus; vnde cursum conuertere debuit in Hispaniam. Quae adeò causa fuit, vt adeundi Italiam omnem cogitationem in posterum deponeret, existimans id institutum Deo non probari, cuius voluntati obsistere nefas duceret. Eum ob tot animi &ingenii virtutes atque dotes incomparabiles, Imp. Maxaemilianus II. Nobilitatis priuilegiis optimo eius merito cohonestatum, plurimum amabat. Linguarum VII, vtpote Latinae, Graecae, Italicae, Gallicae. Hispanicae, Lusitanicae, &Belgicae, exactam habet peritiam: variarum autem rerum praestantissimarum, praecipuè verò in historia simplicium peregrinorum tantam notitiam &vsum sibi acquisiuit, vt per tot regna orbis terrarum scriptorem earum vel grauiorem vel diligentiorem hodie non reperias. Historiarum vulgò incognitarum &scriptor &censor acutissimus, vti &Cosmographiae doctissimus. Scripsit &vertit historias Americanas ex Hispanico Idiomate, in Latinum sermonem. Dialogos siue historiam Garciae ab Horto, proregis Indiae medici, Lusitanicâ lingua scriptam de aromatis &simplicibus aliquot medicamentis apud Indos nascentibus, Latino sermone in epitomen contraxit, &iconibus ad viuum expressis, locupletioribusque annotationibus illustrauit, quae quarta editione apud Plantini viduam castigatior &auctior prodiit in 8. anno 93. Librum Christophori à Costa medici &chirurgi de Aromatibus &medicamentis in Orientali India nascentibus ex Hispanico sermone Latinum fecit, &in epitomen contractum quibusdam notis illustrauit, qui altera editione apud Plantini viduam Antuerpiae anno 1593. in forma octaua publicatus est auctior &castigatior.