# Curae posteriores 23-2

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, EPICLEIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/23-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/23-2

EPICLEIA In obitum Clarissimi viri CAROLI CLVSII. IRIDANVM, Rhodanum, Rhenumque, istrumque, Tagumque Viserat; & montes paßim syluasque pererrans, Quicquid in Europa herbarum fruticumque latebat Clusiadae virtus studio collegerat acri, Ille etiam quicquid tellus vel America, vel quae India surgentem ad Solem, vergensve cudentem Jnuisum Europae & nostris produxerat oris (Quae variis alii scripserunt singula linguis Donarat Latio felicis munere dennae, Eximiis fulgens per totum laudibus orbem. At nunc è terris in caelica templa receptus Aspectu propiore Dei se Clusius explet, Mirificus nutu qui vires indidit herbis. VLTVM hodie cuiquam si res herbaria debet, Debet Matthiole, & docte Lacuna tibi. Par tribus hoc ipso debetur nomine Belgis Gloria, non vllo deperitura die, Clusiadae, Dodonaeo, doctoque Lobello, Certis perpetuum viuere nominibus. Matthioli, Veneti, Salamantica, scripta Lacunae Rternae ornauit laudis honore, typis. At Dodonaei, & Clusi, scriptisque Lobelli Plantini summum praela dedere decus. Cesserunt fatis omnes, Te Parca, Lobelle, Laudi quâ frueris diu superesse sinat. BON. VVLCANIVS. EIVSDEM BON. VVLCANII IN CLARISS. VIRI EVERARDI VORSTII Orationem funebrem In obitum Caroli Clusii EPIGRAMMA. 7ΛΟΙΣΙΑΔΟΙ φίλον ᾧβιον ἐστὶ καὶ ἥθεα γνῶναι, Oς βοτανῶν τε φυτὸν τʼ ἤδες πάντα γένη Τὴν δʼ ἀναγνοὺς βίβλον, ἐν μάλα πρόφρων οἱ ἀνέθηκεν Βατταβικου Λυκείου δέξιος ἡνίοχος. VNI Ὀλβιος οὗτος ἐρα, βιος ὁ πιος βεβιοται, Bῶρσιος ᾧ τε νέον δῶκε θανόντι βίον. Doctißimi viri CAROLI CLVSII

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
