# Curae posteriores 25

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, NARCISSVS IVNCIFOLIVS MINOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/25

Tandem nuperrimè Nobilis Vir Matthaeus Caccini Florentinus, (quem huiusmodi plantam habere, ex horti ipsius Indice cognoueram) rogatus vt meo voto satisfaceret, & iconem suis coloribus expressam, atque ipsius etiam plantae caulem tres flores è membranacea vaginula prodeuntes sustinentem, praecisum, hoc anno millesimosexcentesimo octauo mittebat: ex quibus & aliquot quas adliciebat notis, hanc historiam concinnare, & icon eius vt in lignea tabella exprimeretur curare potui, quae hîc adponeretur. Narcissus iuncifolius pleno flore. E radice bulbosa & infimâ eius sede multis fibris firmata instar Narcissi iuncifolii vulgaris, profert haec planta quaterna aut quina folia, surrecta, laeuia, angusta, viridiaque, qualia Narcissus iuncifolius vulgaris: inter quae assurgit, vt in illo, caulis rectus, enodis, viridis, satisque firmus, summo fastigio sustinens membranaceum quoddam inuolucrum siue vaginulam, vt reliqui Narcissi, è quo exilit vnicus interdum, nonnunquam plures flores oblongiusculo gracilique pediculo inhaerentes, & multiplici foliorum texturâ constantes, coloris prorsus aurei, & diuersae omnino à vulgari formae, vt qui longiore illo tubo atque etiam calice carent, & statim ab extremo pediculo confertim oriuntur, vt in Anemones latifoliae pleno flore, eleganti sanè spectaculo: nullum autem semen ferre arbitror, quòd nodo illo careat qui sub flore in vulgari conspicitur, & tandem in caput trigonum formatur semen continens: sed adnatis eius propagationem fieri verisimile est; vnde eius raritas. Nam qui iconem & flores mittebat, mihi significabat neminem huiusmodi plantam habere Florentiae praeter se; & se dolere quòd bulbum communicare non posset, quia vnicus illi esset, isque nullâ propagine auctus.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
