Latin
EPICLEIA
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 26-2
Unproofread scanNot analysed yet
Epitaphium.
OTA tibi fuerant, Clusi, pellentia morbos
Pharmaca diuersis consociata modis.
Sed neque radices, nec te latuere salubres
Herbae, non frutices, fructiferumque genus;
Omnia quae quondam vulgaras diuite charta,
Quae modò per gentes per loca quaeque meat.
At tibi mors nullâ fuit euitabilis arte:
Sed medicas vicit tetrica Parca manus.
Haud totus moriere tamen: pars maxima calo
Viuet, &in terris fama superstes erit.