# Curae posteriores 27-2

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, PSEVDONARCISSI FLORE ALBO VARIETAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/27-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/27-2

PSEVDONARCISSI FLORE ALBO VARIETAS. In Pseudo- Narcisso albo flore binas differentias obseruabam: vnam altiùs assurgente caule, cuiusque flos oblongior angustiore tubo constabat: alteram humiliore caule praeditam, cuius flos breuior, & tubus laxior; vterque tamen oris inaequalibus & paullulum simbriatis: alioqui foliis & bulbo non discrepabant. Sed & eius cuius caulis altior & flos angustiore longioreque tubo praeditus, mihi nata est planta, quae florem protulit album quidem, sed ad ἀχρόλευκον colorem tendentem.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
