# Curae posteriores 28

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, PSEVDONARCISSI FLORE ALBO VARIETAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/28

Porretus similiter plantam habuit, quae florem non nutantem & pendulum tulit, aliorum eius generis instar, sed protuberantem vt vulgares Pseudo- Narcissi. Asperrima autem hiems, quae annum Christi millesimum sexcentesimum septimum subsequuta est, omnes ferè corrupit, praeter paucos, quorum bini duntaxat florem tulerunt. PSEVDONARCISSI IVNCEIS FOLIIS VARIETAS. Pag. 166. ante sectionem Vulgarem porrò insere sequentia: Ceterùm non modò in Cantabrorum montibus, sed etiam vicinis Burdigalae locis nasci postea intelligebam. Nam anno Christi sexcentesimo secundo supra millesimum, mihi atque aliis mittebat eruditissimus vir loachimus Venerius aliquot Pseudo-Narcissi iuncifolii bulbos, sequentibus verò annis rhizotomi Galli ad Batauos etiam inferre coeperunt: inter eorum autem qui Batauicum aërem ferre potuerunt, nec corrupti sunt, flores, non exiguam differentiam obseruabam, quoniam alii aliis ampliores erant, illique vel flauescentis coloris, vel flaui, vel aurei: vnum enim habui, qui anno millesimo sexcentesimoquarto florem tulit flauum amplissimo calice praeditum; insequente verò anno nullum: caussam dum requiro, prorsus corruptum repperi in nonnullis praeterea floribus stilus ex vmbilico inter stamina emergens longissimus erat, & floris oras superabat; in aliis vix ad floris oras pertingebat. Omnium porrò istorum folia surrecta erant, & plerumque bina numero, interdum et iam terna; non autem humi procumbentia, vt nec eorum qui ex ipsorum seminibus terrae creditis mihi nati sunt. Anno autem sexcentesimo sexto supra millesimum, ex eorum numero quos à rhizo tomis redemeram, vnum habui qui florem protulit aurei prorsus coloris, aequalibusque oris, non autem fimbriatis aut crispis vt reliquorum; sed illi valdè similem, quem primo loco in mea Plantarum historia descripsi, in peregrinatione Hispanica obseruatum; cuius etiam folia surrecta, & stilus medium florem occupans breuior, nec oras exuperans, quemadmodum plerique illorum quos à Venerio accipiebam, aut à rhizotomis Gallis redimebam: is anno insequente in oblongiusculo trigono capitulo pusillum semen nigrum tulit: quod iuxta matrem ilicò satum, feliciter prouenit.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
