Latin
NARCISSVS MARINVS
Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 29
Unproofread scanNot analysed yet
NARCISSVS MARINVS. Fag. 167 ante Sectionem Eo porrò tempore etc. intersere sequentia: E variis Galliae, Hispaniae, Italiaeque locis maritimis, vt dixi, huius plantae bulbos crutos, &diuerso tempore accepi; omnemque diligentiam adhibui vt eius flores elicere possem, procuratâ etiam è marinis locis terrâ in quâ reponerem, sed operam lusi: etiam dum in Mompelio viuebam narrabant mihi quidam se plantam illam ante duodecim annos in suos hortos transtulisse, sed florem non conspexisse. Sed etiam nobilis vir Florentinus ad me scribebat, eas plantas quae in continente è maritimis locis sunt translatae, rarissimè flores proferre, sed quae ex insulis petitae, illas florem dare. se autem nonnullas plantas in Ischia insula erutas habere, quae singulis annis illi florerent. Sed hoc in calidioribus regionibus fieri potest: in his verò frigidioribus non florent, vt dixi. Calci verò eiusdem capitis adde illa quae in Appendice alterâ notantur. nempe Hemerocallidem istam Valentinam in posterum NARCISSVM MARINVM nuncupari posse NARCISSVS TERTIVS MATTHIOLI. Pag. 168. ante Sectionem Illius porrò, adde illa quae in Appendice Altera traduntur de Narcisso montano siue marino altero, qui Matthioli tertius. Calci verò eiusdem capitis XIX(post periodum Illius porrò) etiam addenda ex Auctario Appendicis Alterius quae de Narcisso marino secundo ibidem praeterea tractantur, hi verbis, Quum anno millesimo quingentesimo nonagesimo secundo, etc. LEVCOIVM BVLBOSVM VERNVM MINIMVM. Pag. 169. ante sectionem QVARTO, quinque, etc. adde sequentem descriptionem Leucoii Bulbosi folio capillari praecocis, seu Verni minimi. ANNO Christi sexcentesimo quinto supra millesimum, inte bulbos peregrinos quos Nicolaus le Quelt Parisiensis rhizotomus venales in Hollandiam adferebat, nonnulli fuerunt à nobis antea non conspecti, quorum aliquot ab eo redimebam, sed pauci comprehenderunt, reliquos hiems subsequens corrupit.