# Curae posteriores 3

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores, ANEMONES TENV FOLIAE FLORE SIMPLICI VARIETAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/3

In tenuifoliarum semine natis longè minor fit varietas, sed est tamen etiam aliqua mutatio: nam praeter eas quae florem habent simplici foliorum serie constantem, cumque aut coccinei, aut kermesini, si ita appellare fas est, aut sanguinei, aut violacei, aut albi, aut cineracei quodammodo & obsoleti coloris (variantibus etiam earum vnguibus) reperiri certum est etiam albo flore rubris venis distincto constantes, & albas purpureis vnguiAnemone tenuifolia pleno flore ex atro purpurascente. bus praeditas, quarum flores inter chartas repositos anno Christi M.DC. VII. atque etiam radices, sed prorsus aridas & in pollinem attritas, ab Illustri viro Matthaeo Caccini Florentino, qui anno praecedente me monuerat etiam tenuifolias reperiri pleno flore prae ditas, qualis est illa quae coccineum aut sanguineum eum habet, sed alterius & diuersi ab ea coloris; earumque binas se habere plantas, quarum vna purpureo-caeruleum florem proferret, cuius etiam iconem viuis coloribus expressam ad me mittebat; altera verò eum haberet suave rubentis & nitidi coloris, cuius etiam iconem misisset, nisi ipsa planta vitium contraxisset, eamque ob caussam causam illo anno florem non protulisset.

---

Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
